- GEOGRAPHIA
- GEOGRAPHIAest terrae univerfae, quatenus nobis cognita est, descriptio, sicut Cosmographia totum Mundum, tam elementarem, quam aethereum; Chorographia, regionem, et Topographia locum aliquem peculiarem, agrum seu territorium, opp. pagum, exsequitur. Terrae autem seu τῆς γῆς nomine intelligitur hîc Globus Terr. aqueus, partibus suis solidis ac liquidis constans, h. e. ipsa Terra, Aqua et Aer, cuius ambitum Athmosphaeram vocant. In quo Globo quid sigillatim considerandum sibi haec Ars sumat, pere ex Cluv. Varenio, Aliis. Primus aurem, qui Geographiam scripserit, Scylax habetur, quem Latine reddidit et Notis illustravit Is. Voss. Reliquorum qui proxime ab illo idem conati sunt, vix aliud superest, quam mera nomina, quales Pytheas Massiliensis, Timosthenes Rhodius, qui Ptolomaei II. Archithalaslus fuit et libros 10. de Portubus edidit, Eratosthenes, qui sub Ptolomaeo IV. vixit, et Timosthenum sequutus dicitur. Hodie. quos ex antiquis frequentius usurpamus, sunt: e Graecis Strab. qui Geogr. libb. 17. Cl. Ptolomaeus, qui Geogr. libb. 8. Steph. qui τα Ε᾿θνικὰ; e Latinis, Pomp. Mela, qui de Situ orbis libb. 3. scripsêre. Plin. item et Solin. Passim Geographica miscent, quorum illum fabulosarum narrationum communiter accusatum in multis excusat Auctor Belgicus, den Anleitenaer over Plinius, editus A. C. 1650. ad hunc, Exercitationes Salmas. non uno in loco perstringit Isac. Voss. ad Melam. Potro exrat etiam Itin. Antonini, nec Tabula Peutingeriana, a Velsero edita: quam utramqueve reperire est in Theatro Geogr. Vet. Bertii. Qui nostrâ aetate Geographiam veterem illustrarunt, sunt: Abrah. Ortel. qui Thes. Geographic. et Parergon Geographiae Vet. Petr. Bertius, qui Theatrum modo citatum; et Ioh. Iansson, qui accuratam Orbis Antiqui Delineatione, praemiflâ Georgii Hornii Introductione ad Geographtam vet. et Atlantem, edidêre. Recentem Geographiam excoluêrunt, Gerh. Mercator et Iod. Hondius, qui in fine praet. sec. primi Atlantem modo dictum meditati sunt, a Ioh. postmodum, ac Wilh. Blaeviis et Ioh Iansonio ad 8.usque Tomos tandem adauctum. Circa idem fere tempus, Ortelius quoque Theatrum Orbis Terr. in lucem emisit. Postea Nic. Sanson Abbaevillanus Tabulas Generalestotius mundi 98. evulgavit. Quibus adde Vischerum, Fred. de Witt, Alios. Utramque Geographiam coniuxêre Ioh. Maginus, cuius exstant Geographiae Vet. et Nov. Volumina II. Phil. Brietius, cuius Parallela etc. Inter Compendiorum Scriptores, commendantur, Georg. Fournerius, qui Geographicam Notitiam per littora Maris et fluviorum, Eberh. Schultzius, Phil. Cluv. qui Introductionem ad Geographiam Ioh. Bunonis Comm. illustratam; Henr. Schaevius, qui Sceleton Geographicum scripsêre, Alii. De sola Geographia Generali prodiit liber doctissimus Bern. Varenii: cui similis est Geographia et Hydrographia Reformata Ioh. Bapt. Riccioli libb. 12. Bonoiae A. C. 1661. Inter Onomastica Geographica excellit ante memoratus Thesaurus Ortelii et liber undecimus Geogr. Riccioli. Ex iis, qui praeter locorum designationem et denominationem in Descriptione Orbis Historiam Civilem et Sacram adiecêrunt, eminet Ioh. Boterus Italus; in Gallia exstant Petrus d' Avity, Theatre du Monde etc. In Germania Sebastianus Munsterus Cosmographiam edidit, quem Ioh. Rau imitari conatus est; Lucas de Linda Descriptionem Orbis et omnium Rerump. Ioh. Frid Kopping Orbem illustratum edidêre; ut Archontologiam Cosmicam, Collectionem Rerum publicarum, Hornii Orbem Politicum, alia, omirtam, petenda ex Riccioli supra laudati Geograph. Resorm. l. 1. et initio l. 2. Vide quoque Auctorem Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. et Civ. c. 1. quod est de Praecognitis Geographicis; uti de mappis Geographicis in voce Mappae: de Hydrographiae vero in specie Scriptoribus, aliquid infra dicemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.